- VIRTUTES
- VIRTUTESinter Angelorum ordines, et quidem in secunda illorum Hierarchia, secundô locô, numerantur illi, qui, Dionysii nomine vulgo insignitus, Angelorum Rem publ. primus ordinavit, eorumque sedes ac choros descripsit, totamque Curiam caelestem iustô ordine componere aggressus est: quem secutus postmodum Damascenus, deinde Magister Sententiarum, et tandem cum Thomas universa Schola. Eorum esse procurare ea omnia, quae ad Religionem spectant in communi, per quos signa et miracula fiunt in mundo, inquit Rhabanus, de Univ. l. 1. c. 5. Vide quoque Thomam, 1. p. 9. 108. Sed nomina illa diversa, Angelis in S. Scriptura tributa, unde occasio hierarchiae videtur nata, potius sunt gloriosiorum spirituum elogia et illustria epitheta, ad Dei ipsius ———— Maiestatem exprimendam ac commendandam, ait Burmannus, Theol. Christ. Part. prior. l. 1. c. 46. ubi, de X. ordinibus Angelorum apud Iudaeos quoque agens, ab iisad Platonicos, ab his ad Christianos, de perpetuo hoc Spirituum beatorum ordine, et statis eorum officiis ac gradibus, sententiam fluxisse, ostendit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.